2 voll., cm. 24,5 x 17,5, pp. 454 + 277, copertina rigida con sovraccoperta, dorsi lievemente sbiaditi, in conidizioni molto buone.
Hoc lexicon primitus coeptum est componi eo quod Antonii Bacci Lexicon rocabulorum quae difficilius Latine redduntur, omnibus exemplaribus divenditis, non amplius erat in promptu. Praeterea multa verba nova, quae haec aetas induxit, eo non continebantur. Est ergo nobis propositum in duo volumina multa verba nova congerere, simul vero, ad legentium utilitatem, vocabula inserere, quae quidem ad thesaurum Latinum pertinent, sed haud facile in communibus lexicis inveniuntur.
In faciendis verbis novis curae nobis fuit ut totam Latinitatem perscrutaremur, quae usque ad iniens saeculum VII ducitur. Est enim animadvertendum in lingua Latina serioris aetatis multo plura vocabula inesse quam in Latinitate optima, quam classicam vocant.
Quotiescumque non dabatur ut hisce fontibus uteremur, verba petita sunt e Latinitate mediae aetatis, e Latinitate ecclesiastica (quae a sermone Patrum Ecclesine differt), e lingua Graeca, praesertim quae nostris viget temporibus. Cum omnia subsidia huiusmodi deessent, veri nominis verba nova sunt facta, servatis normis disciplinae philologae et indole linguae Latinae.
Fons praecipuus, unde plurima hausimus, fuit «Thesaurus Linguae Latinae», opus praestantissimum, sed pro dolor nondum ad finem perductum. Voces, quae initio recensentur, propriae quidem sunt linguae Italicae, sed textus ipse et explicationes, hic illic insertae, lingua Latina traduntur. Ad accentum quod attinet, tantum in verbis Latinis, initio positis, syllabae breves indicantur, ceterum accentus in paenultima syllaba residere putatur.
Verbis praesertim e Graeco sermone depromptis, etymologia pro more adicitur. Quantum fieri poterat, studuimus voces Italicas breviter, uno vel perpaucis verbis reddere Latinis. Est autem prae nobis ferendum linguam Latinam minus aptam esse (quam Graecam) ad componenda verba ita ut in unum coalescant.
Quod attinet ad modum nomina scriptorum eorumque opera afferendi, quatenus ad temporis spatium pertinent, quod initio saeculi VII terminatur, secuti sumus morem, qui «Thesauri Linguae Latinae» est proprius. Consulto omisimus nomina virorum et mulierum necnon locorum, ad lexica peculiaria, quibus de hisce rebus agitur, lectorem reicientes.